1. Quid Scīpiō Āfricānus māior nārrāvit dē fortūnā mortuōrum? Āfricānus nārrāvit 'piōs mortuōs in caelō aevō sempiternō fruī.'
2. Quem tum Scīpiō Aemiliānus vīdit ad sē venientem? Scīpiō Aemiliānus aspexit patrem suum Aemilium Paulum ad sē venientem.
3. Num Paulus pater Scīpiōnī permīsit ut ē vītā hominum migrāret? Paulus vetuit eum iniussū deī ē vītā migrāre.
4. Quid fīliō colendum esse dīxit? Dīxit 'iūstitiam et pietātem fīliō suō colendam esse.'
5. Quem locum eōs quī iam vīxissent incolere dīxit? 'Eōs locum splendidissimum inter stēllās incolere' dīxit.
6. Quae stēlla minima est et terrae proxima? Lūna, quae lūce aliēnā lūcet, est stēlla minima et terrae proxima.
7. Ex orbe lacteō quantum vidētur imperium Rōmānum? Illinc parva vidētur terra atque imperium Rōmānum quasi pūnctum eius.
8. Ex quot orbibus ūniversum mundum cōnstāre dīxit Scīpiō? Scīpiō 'mundum ūniversum ex novem orbibus cōnstāre' dīxit.
9. Quī orbis extrēmus esse dīcitur reliquōs omnēs complectēns? Extrēmus orbis est caelestis in quō fīxa est multitūdō stēllārum.
10. Quae stēlla omnium māxima esse vidētur? Sōl prīnceps et māxima omnium stēllārum esse vidētur.
11. Quōmodo lūna et stēllae errantēs illūstrantur? Lūna et stēllae errantēs lūce sōlis illūstrantur.
12. Quem globum Scīpiō dīxit medium esse? Scīpiō dīxit 'terram esse globum in mediō mundō situm.'