1. Mōtū orbium efficitur concentus [< con- + cantus], cum sonōs acūtōs cum gravibus temperantur aequābiliter [< aequē].
2. Orbēs caelī enim coniunguntur intervāllīs imparibus, sed tamen prō ratā parte ratiōne distīnctīs [= dīvīsīs inter sē].
3. Ita summus orbis stēllifer [= stēllās ferēns], cuius conversiō [< convertere] est concitātior [= citior], acūtō movētur sonō, gravissimō autem orbis lūnāris [< lūna] atque īnfimus.
4. Terra autem silentiō immōbilis [= quae nōn movētur] ūnō locō manet in mediō mundō.
5. Illī octō orbēs sīve sphaerae [= globī] septem sonōs distīnctōs efficiunt, quia eadem vīs est duōrum, primī et octāvī; septem enim quasi nōdus est omnium numerōrum
6. Itaque fidēs quoque septem nervōs habent.
7. Sonitū caelestī opplētae aurēs hominum obsurduērunt [= surdae factae sunt], sīcut surdī sunt iī quī Catadūpa accolunt [= ad C. incolunt] ubi Nīlus māximō sonitū ex altissimīs montibus praecipitat [= praecipitātur].
8. Nam nōbīs sēnsus [< sentīre] audiendī hebes [= obtūnsus] est, ut tantum sonitum capere nōn possīmus; sīcut sōlem adversum intuērī nequīmus eiusque radiīs aciēs [= vīs videndī] nostra sēnsusque videndī vincitur.
9. Ipsa terra quasi quibusdam cingulīs sīve zōnīs redimīta [= circumdata vinculīs] esse vidētur, ē quibus duae extrēmae caelī verticibus subnīxae [< sub + nītī] frīgore obriguērunt [= rigidī factae sunt], media autem
sōlis ārdōre torrētur.
10. Duae zōnae temperātae habitābilēs [< habitāre] sunt, sed quī zōnam austrālem [<> septentriōnālem] incolunt nōn tantum trānsversī [trāns + < vertere], sed etiam adversī īnsistunt [= stant] nōbīs.
11. Ita hominēs quī terram incolunt interruptī [= inter sē abruptī] sunt, neque cuiusquam nōmen atque glōria in omnibus terrīs dīlātārī [= lātē extendī] potest.
12. Quid autem meā interest [= rēfert] ā posterīs sermōnem fore dē mē?
13. Necesse est tempore certō ēluviōnēs et exustiōnēs [< exūrere] terrārum accidere.
14. Hominēs populāriter [= vulgō] annum ūnō sōlis ānfrāctū mētiuntur, sed tum dēmum cum cūncta astra eōdem reversī eandem tōtīus caelī discrīptiōnem [< discrībere] rettulerint, 'magnus annus' explētus est; cuius adhūc vix
vīcēsima pars [1/20] conversa est.
15. Interdum necesse est membrum vulnerātum ā medicō amputārī [= secandō removērī].
16. Hieme noctibus frīgidīs terra pruīnā quasi nive operītur.
17. Horātius Cocles ponte ruptō Tiberim trānatāvit/trānāvit [= trāns Tiberim nāvit].