1. Quem sonum Scīpiō in somnīs audiēbat? Scīpīō magnum et dulcem sonum caelestem audiēbat.
2. Quōmodo cantus sphaerārum efficitur? Cantus ille mōtū orbium efficitur cum acūta cum gravibus temperantur.
3. Omnēsne orbēs eundem sonum ēdunt? Orbis summus acūtē sonat, īnfimus vērō graviter.
4. Cūr aurēs hūmānae hunc sonitum nōn audiunt? Cantum orbium nōn audīmus quia aurēs hūmānae tantō sonō obsurduērunt.
5. Quot sunt nervī fidium? In fidibus septem sunt nervī.
6. Cūr sōlem adversum intuērī nequīmus? Sōlem adversum intuērī nequīmus quia aciēs nostra radiīs sōlis vincitur.
7. Cūr hominēs quī terram incolunt interruptī sunt? Quia vāstae sōlitūdinēs inter terrās habitābilēs interiectae sunt
8. Quibus quasi cingulīs vel zōnīs circumdatur terra? Terra zōnīs cingitur, duābus frīgidīs, duābus temperātīs, ūnā torridā.
9. Quae zōnae habitābilēs sunt? Habitābilēs sunt duae zōnae temperātae.
10. Cūr nec zōna media nec zōnae extrēmae habitārī possunt? Zōna media sōlis ārdōre torrētur, zōnae extrēmae frīgore obriguērunt.
11. Quō marī terra habitābilis circumfunditur? Omnis terra circumfunditur illō marī quod 'Atlanticum' vocātur.
12. Ubi situm est flūmen Gangēs et mōns Caucasus? Gangēs flūmen est in Indiā, Caucasus est mōns Asiae longinquus.
13. Cūr hominēs aeternam glōriam assequī nōn possunt? Ob ēluviōnēs exustiōnēsque terrārum nēmō aeternam glōriam assequī potest.