LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

EXERCITIA LATINA II

CAPITVLVM LVI

Exercitium 8

1. Cūr Āfricānus nepōtem suāsit nē hominum glōriam quaereret? Glōria quaerenda nōn est quia oblīviōne posteritātis exstinguitur.

2. Quid Scīpiō avō suō prōmīsit? Avō suō prōmīsit 'sē tantō praemiō expositō vigilantius ēnīsūrum esse.'

3. Quid Āfricānus eī dīxit dē nātūrā animī? Āfricānus dīxit 'nātūram animī aeternam esse.'

4. In quibus rēbus animum excercendum esse dīxit? 'Animum in cūrā dē salūte patriae exercendum esse' dīxit.

5. Quem dīcit Horātius armīs nōn egēre in locīs perīculōsīs? Dīcit 'virum integrum et īnsontem nec iaculīs nec sagittīs egēre.'

6. Quōmodo poēta id ita esse probat? Poēta nārrat 'lupum ferōcem ab sē inermī fūgisse.'

7. Ubi Horātius lupō occurrit et quid ibi faciēbat? In silvā Sabīnā Horātius lupō occurrit, dum amīcam cantat.

8. Quae est Lalagē? Lalagē est amīca Horātiī.

9. Quae terra ab Horātiō 'Iubae tellūs' dīcitur? 'Iubae tellūs' dīcitur Numidia vel Maurētānia.

10. Quae est regiō ubi 'nūlla arbor aestīvā recreātur aurā'? Ea regiō est zōna frīgida.

11. Quae est 'terra domibus negāta' sub sōle nimium propinquō? Terra sub sōle nimium propinquā zōna torrida est.

12. Quid poēta pollicētur sē factūrum ubicumque positum erit? Pollicētur 'sē semper suam Lalagēn amātūrum esse.'


Index Cap. 56 Ecercitium 7 Cap. 56 Exercitium 9