1. Num Neptūnus homō est? Nōn homō, sed deus est Neptūnus.
2. Quis est Mercurius? Mercurius est deus mercātōrum et nūntius deōrum.
3. Quid agunt mercātōrēs? Mercātōrēs emunt et vēndunt.
4. Num necesse est margarītās habēre? . Id necesse nōn est
5. Quid est ōceanus Atlanticus? Ōceanus est magnum mare.
6. Cūr aquila ā parvīs avibus timētur? Quia aquila parvās avēs capere vult.
7. Ubi sunt nīdī avium? In arboribus sunt.
8. Quid est in nīdīs? In nīdīs sunt ōva aut pullī.
9. Quae bēstiae ōva pariunt? Avēs ōva pariunt.
10. Quid agunt puerī in hortō? Puerī nīdōs quaerunt.
11. Cūr rāmus Quīntum sustinēre nōn potest? Quia Quīntus puer crassus est.