Membra corporis hūmānī sunt duo bracchia et duo crūra.
In corpore hūmānō ūnum caput est, nōn duo capita.
In capite sunt duae aurēs et ūnum ōs.
In ōre sunt dentēs.
In pectore ūnum cor et duo pulmōnēs sunt.
Medicus Quīntum super lectum iacēre videt; medicus puerum dormīre videt.
Medicus: 'Quīntus dormit.' Medicus 'Quīntum dormīre ' dīcit.
Medicus puerum linguam ostendere iubet, et 'linguam eius rubram esse ' dīcit.
Puer dīcit 'pedem et caput dolēre.'
Medicus Aemiliam pōculum tenēre iubet.
Syra Quīntum spīrāre nōn audit, itaque Syra eum mortuum esse putat.
Sed Quīntus vīvit.
Māter fīlium vīvere gaudet.
Necesse est puerum aegrum dormīre.