LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XI

PENSVM B

Corpus humānum habet quattuor membra : duo bracchia et duo crūra.

In bracchiīs duae manūs sunt, in crūribus duo pedēs.

Super collum est caput.

In capite sunt duo oculī, duae aurēs, ūnus nāsus, ūnum ōs.

In ōre sunt dentēs et lingua.

Sub collō est pectus. In pectore sunt pulmōnēs et cor.

In corde et in vēnīs sanguis est. Sanguis per vēnās ad cor fluit.

Aemilia apud lectum Quīntī sedet, Syra apud lectum stat.

Quīntus nōn sānus, sed aeger est.

Syrus medicum ex oppidō arcessit.

Medicus digitum ad pedem puerī appōnit : medicus pedem eius tangit.

Quīntus, quī digitum medicī in pede sentit : 'Ei! Pēs dolet!'


Index Pensum 11a Pensum 11c