1. Quae sunt membra corporis hūmānī? Sunt bracchia et crūra.
2. Ubi est cerebrum? Cerebrum est post frontem.
3. Quid est in pectore? In pectore sunt pulmōnēs et cor.
4. Ubi est venter? Venter est īnfrā pulmōnēs.
5. Cūr Quīntus cibum sūmere nōn potest? Quia aeger est.
6. Estne Quīntus sōlus in cubiculō suō? Sōlus nōn est, nam Aemilia et Syra apud eum sunt.
7. Unde medicus arcessitur? Medicus Tūsculō arcessitur.
8. Quid videt medicus in ōre Quīntī? Medicus dentem nigrum in ōre Quīntī videt.
9. Quid Quīntus in bracchiō sentit? Quīntus cultrum medicī sentit.
10. Cūr Syra Quīntum mortuum esse putat? Quia eum spīrāre nōn audit.