LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XII

PENSVM B

Mārcus frāter Quīntī est.

Quīntus ūnum frātrem et ūnam sorōrem habet. 'Iūlia' nōmen sorōris est.

Frāter Aemiliae est avunculus līberōrum.

Quīntus: 'Ubi est avunculus noster?' Iūlius: 'Avunculus vester est in Germāniā.'

Prōvincia est pars imperiī Rōmānī.

Rhēnus Germāniam ab imperiō Rōmānō dīvidit ; Rhēnus fīnis imperiī est.

In Germāniā multī mīlitēs Rōmānī sunt, quī contrā Germānōs pugnant ; Germānī enim hostēs Rōmānōrum sunt.

Mīlitēs Rōmānī scūta et gladiōs et pīla ferunt.

Mīlitēs in castrīs habitant.

Circum castra est fossa et vāllum, quod X pedēs altum est.

Mīlitēs patriam ab hostibus dēfendunt.


Index Pensum 12a Pensum 12c