1. Num 'Mārcus' cognōmen est? Mārcus nōn cognōmen, sed praenōmen est.
2. Quot frātrēs habet Aemilia? Aemilia ūnum frātrem habet.
3. Quid agit Aemilius in Germāniā? Aemilius in Germāniā mīlitat.
4. Quae arma pedes Rōmānus fert? Pedes Rōmānus scūtum et gladium et pīlum fert.
5. Quam longum est pīlum Aemiliī? Pīlum eius sex pedēs longum est.
6. Ubi habitant mīlitēs Rōmānī? Mīlitēs in castrīs habitant.
7. Quī sunt Germānī et Gallī? Germānī et Gallī sunt quī Germāniam et Galliam incolunt.
8. Estne Germānia prōvincia Rōmāna? Nōn est.
9. Quod flūmen Germāniam ā Galliā dīvidit? Flūmen Rhēnus Germāniam ā Galliā dīvidit.
10. Cūr hostēs castra expugnāre nōn possunt? Quia Rōmānī castra bene dēfendunt.
11. Num mīles fortis ab hoste fugit? Mīles fortis nōn fugit, sed impetum in hostēs facit.
12. Cūr hasta procul iacī nōn potest? Quia nimis gravis est.