1. Quot sunt mēnsēs annī? Mēnsēs annī sunt duodecim.
2. Ā quō Iānuārius nōmen habet? Ā deō Iānō.
3. Quam longus est mēnsis Aprīlis? Aprīlis trīgintā diēs longus est.
4. Ā quō mēnsis Iūlius nōmen habet? Mēnsis Iūlius nōminātur ā Iūliō Caesare.
5. Cūr mēnsis decimus Octōber nōminātur? Quia tempore antīquō Octōber mēnsis octāvus erat.
6. Cūr lūna nōn tam clāra est quam sōl? Quod lūna suam lūcem nōn habet, sed sōle illūstrātur.
7. Quī diēs annī brevissimus est? Diēs annī brevissimus est a. d. VIII kal. Iān.
8. Quī diēs aequinoctia dīcuntur? A. d. VIII kal. Apr. et a. d. VIII kal. Oct.
9. Quod tempus annī calidissimum est? Aestās est tempus annī calidissimum.
10. Quandō nix dē nūbibus cadit? . Hieme nix dē nūbibus cadit
11. Quid est imber? Imber est aqua quae dē nūbibus cadit.
12. Ā quō diē incipit novus annus? Novus annus incipit ā kalendīs Iānuāriīs.