1. Quō puerī māne eunt? Māne puerī in lūdum eunt.
2. Quis est Diodōrus? Magister est Diodōrus.
3. Cūr puerī magistrum metuunt? Quia sevērus est.
4. Quis discipulus prīmus ad lūdum advenit? Sextus prīmus advenit.
5. Quid facit Titus antequam lūdum intrat? Iānuam pulsat.
6. Cūr Titus librum suum nōn habet? Quod Mārcus librum eius habet.
7. Quis est discipulus improbissimus? Mārcus discipulus improbissimus est.
8. Cūr Quīntus in lūdum īre nōn potest? Quia aegrōtat.
9. Cūr magister recitāre dēsinit? Quia discipulī dormiunt.
10. Tūne magister/magistra an discipulus/discipula es? Ego nōn magister/-tra, sed discipulus/-a sum.
11. Num tū iānuam pulsās antequam cubiculum tuum intrās? Iānuam nōn pulsō antequam meum cubiculum intrō.