Brundisium est oppidum maritimum (in ōrā maritimā situm) quod magnum portum habet.
Portus est locus quō nāvēs ad terram adīre possunt.
Cum nūllus ventus flat, mare tranquillum est.
Tempestās est magnus ventus quī mare turbat et altōs flūctūs facit.
Gubernātor est nauta quī in puppī nāvis sedēns nāvem gubernat.
Partēs caelī sunt oriēns et occidēns, septentriōnēs et merīdiēs.
Oriēns est ea caelī pars unde sōl oritur, occidēns est ea pars quō sōl occidit.
Mēdus et Lȳdia nāvem cōnscendunt atque ex Italiā proficīscuntur.
Ventus secundus est, nāvis plēnīs vēlīs ex portū ēgreditur [= exit]; sed in altō marī tempestās oritur: magnus ventus flāre incipit, tōtum mare turbidum fit.
Nautae aquam ē nāve hauriunt et mercēs in mare iaciunt.
Mēdus Neptūnum invocat: 'Ō Neptūne! Servā mē!'
Nāvis flūctibus iactātur nec vērō [= sed nōn] mergitur.