1. Quae nāvēs Rōmam adīre possunt? Parvae tantum nāvēs Rōmam adīre possunt.
2. Quid est 'ōstium' flūminis? Est locus quō flūmen in mare īnfluit.
3. Num Tiberis in mare Superum īnfluit? Tiberis nōn in mare Superum, sed in mare Īnferum īnfluit.
4. Quandō nāvēs ē portū ēgrediuntur? Ventō secundō nāvēs ē portū ēgrediuntur.
5. Ubi sedet gubernātor et quid agit? Gubernātor in puppī sedēns nāvem gubernat.
6. Quae sunt quattuor partēs caelī? Sunt oriēns et occidēns, merīdiēs et septentriōnēs.
7. Quās rēs Mēdus et Lȳdia sēcum ferunt? Omnēs rēs suās sēcum ferunt.
8. Quō Mēdus cum amīcā suā īre vult? In Graeciam.
9. Cūr trīstis est Lȳdia? Quod amīcās suās relinquit.
10. Quem deum invocant nautae? Deum Neptūnum invocant.
11. Cūr mercēs in mare iaciuntur? Quod nāvis nimis gravis est.
12. Num nāvis eōrum mergitur? Nāvis servātur, nōn mergitur.