LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XVII

PENSVM B

Discipulus est puer quī discit. Vir quī puerōs docet magister est.

Magister est vir doctus quī multās rēs scit quās puerī nesciunt.

Sextus nec stultus nec piger, sed prūdēns atque industrius est.

Magister interrogat, discipulus quī respondēre potest manum tollit.

Nōn oportet respondēre antequam magister interrogat.

Magister: 'Dīc numerōs ā decem ūsque ad centum!'

Quisque puer manum tollit, primum Sextus, deinde Titus, postrēmō Mārcus.

Sextus numerōs dīcit: 'XI, XII... XIX, XX, XXX, XL... XC, C.' Sextus bonus discipulus est, quī semper rēctē respondet; itaque magister eum laudat.

Mārcus, quī semper prāvē respondet, ā magistrō reprehenditur: 'Numquam [<> semper] rēctē respondēs, Mārce! Cūr nōn cōgitās antequam respondēs?'

Mārcus: 'Cūr Titum nōn interrogās? Is nōn tam saepe interrogātur quam ego.'

Magister: 'Iam eum interrogō: quot sunt XXI et LXVIII?' Titus: 'LXXXVII? an LXXXVIII?' Titus nōn certus, sed incertus est ac magistrō respōnsum incertum dat.

Sextus vērō rēctē respondet, quamquam difficile est id quod interrogātur.

Quod Mārcus interrogātur nōn difficile, sed facile est.

Ūnus dēnārius est IV sēstertiī, ūnus sēstertius IV assēs.


Index Pensum 17a Pensum 17c