Ante X annōs Iūlius apud parentēs suōs habitābat nec uxōrem habēbat.
Iūlius et Aemilia Rōmae habitābant.
Iūlius Aemiliam amābat nec ab eā amābātur.
Ea numquam Iūlium salūtābat cum eum vidēbat, quamquam ipsa ab eō salūtābātur.
Aemilia epistulās Iūliī nōn legēbat nec dōna eius accipiēbat, sed omnia remittēbat.
Iūlius: 'Tunc ego tē amābam nec ā tē amābar, nam tū alium virum amābās nec ab eō amābāris.
Ego miser eram et tū misera erās.
Tunc apud parentēs nostrōs habitābāmus.
Tū et parentēs tuī in parvā domō habitābātis.
Vōs ā mē salūtābāminī, quamquam pauperēs erātis.'