LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XX

PENSVM B

Parvulus puer quī in cūnīs iacet īnfāns appellātur.

Īnfāns quī cibō caret magnā vōce vāgit.

Nōn pānis, sed lac cibus īnfantium est.

Nūtrīx est mulier [= fēmina] quae nōn suum, sed aliēnum īnfantem alit.

Multae mātrēs īnfantēs suōs ipsae alere nōlunt [= nōn volunt].

Marītus et uxor iam nōn dē tempore praeteritō colloquuntur, sed dē tempore futūrō.

Aemilia: 'Cūr tū fīlium habēre vīs, Iūlī? Ego alteram fīliam habēre volō, plūrēs quam duōs fīliōs nōlō [= nōn volō]. Vōs virī fīliōs tantum vultis! Fīliōs magis dīligitis quam fīliās!'

Iūlius silet [= tacet]. Aemilia īrāta gradum adversus ōstium facit, sed Iūlius: 'Manē hīc apud mē!' inquit, 'Nōlī discēdere!'

Aemilia manet ac loquī pergit: 'Bona māter apud īnfantem suum manēre dēbet, hoc mātris officium est. Nēmō enim īnfantem melius cūrāre potest quam māter ipsa.'


Index Pensum 20a Pensum 20c