LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XX

PENSVM C

1. Ubi parvulus īnfāns cubat? In cūnīs cubat īnfāns.

2. Quid facit īnfāns quī cibō caret? Īnfāns quī cibō caret magnā vōce vāgit.

3. Quid est cibus īnfantium parvulōrum? Parvulī īnfantēs lacte vīvunt.

4. Num omnēs īnfantēs ā mātribus suīs aluntur? Multae mātrēs īnfantēs suōs alere nōlunt.

5. Quae sunt prīma verba īnfantis? Prīma verba īnfantis sunt 'mamma' et 'tata'.

6. Quandō Aemilia novum īnfantem habēbit? Post paucōs mēnsēs.

7. Cūr Aemilia ā marītō suō discēdere vult? Quia Iūlius dīcit 'sē in aliō cubiculō dormīre velle.'

8. Cūr Iūlius in aliō cubiculō dormīre vult? Quia ab īnfante vāgiente excitārī nōn vult.

9. Quid Aemilia officium mātris esse dīcit? Dīcit 'mātris officium esse īnfantem suum cūrāre.'

10. Cūr Syra et Iūlia in hortō nōn manent? Quia caelum nūbibus ātrīs operītur.

11. Cūr Iūlia sorōrem habēre nōn vult? Quia parentēs novam fīliam magis amābunt quam Iūliam.


Index Pensum 20b Pensum 21a