LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XXI

PENSVM A

Mārcus ūmidus est, quod per imbrem ambulāvit, ac sordidus, quod humī iacuit.

Discipulī ūmidī sunt, quod per imbrem ambulāvērunt, ac sordidī, quod humī iacuērunt.

Mārcus: 'Ā Sextō pulsātus sum.'

Iūlius: 'Nōnne tū Sextum pulsāvistī?'

Mārcus: 'Prīmum Sextus mē pulsāvit, tum ego illum pulsāvī. Ego et Titus Sextum pulsāvimus.'

Iūlius: 'Quid? Vōs duo ūnum pulsāvistis? Et cūr sordida est vestis tua? Humīne iacuistī?'

Mārcus: 'Humī iacuī: Sextus mē tenuit.'

Aemilia: 'Quid magister vōs docuit hodiē?'

Mārcus: 'Magister aliquid recitāvit, sed ego initium tantum audīvī.'

Aemilia: 'Cūr nōn omnia audīvistī?'

Iūlius: 'Mārcus in lūdō dormīvit!'

Aemilia: 'Audīsne? Pater dīcit 'tē in lūdō dormīvisse.' Tūne vērē dormīvistī?'

Mārcus: 'Certē dormīvī, māter. Omnēs dormīvimus! Sed paulō post magister laudāvit litterās meās.'

Mārcus mātrī litterās quās Sextus scrīpsit ostendit.

Aemilia: 'Tūne ipse hoc scrīpsistī?'

Mārcus: 'Ipse scrīpsī. Cēterī puerī prāvē scrīpsērunt.'


Index Pensum 20c Pensum 21b