Hodiē māne Mārcus mundus erat, vestīmenta eius tam candida erant quam nix.
Nunc nōn modo vestis [= vestīmenta] eius, sed etiam faciēs et manūs et genua sordida sunt, atque cruor [= sanguis] eī dē nāsō fluit.
Nam Sextus, quī tam validus est quam bōs, Mārcum pulsāvit sine causā (ut ait Marcus).
Mārcus, quī humī iacuit, tam sordidus est quam porcus. Difficile est eum cognōscere.
In cubiculō suō Mārcus lavātur et vestem mūtat.
Interim [= dum haec aguntur] Aemilia ātrium intrat et vestīgia puerī cōnspicit.
Aemilia: 'Quid hoc est? Aliquis pedibus sordidīs in solō mundō ambulāvit!'
Mārcus, postquam vestem mūtāvit, in ātrium redit.
Puer mātrī tabellam [= parvam tabulam] Sextī ostendit et 'sē ipsum eās litterās scrīpsisse' dīcit.
Id quod Mārcus dīcit nōn vērum, sed falsum est; Mārcus mentītur, sed Aemilia fīliō suō crēdit.
Iūlius vērō dē verbīs eius dubitat; Mārcus patrem suum fallere nōn potest.