1. Cūr Mārcus rediēns ūmidus et sordidus est? Quia per imbrem ambulāvit et humī iacuit.
2. Ā quō pulsātus est? Ā Sextō pulsātus est.
3. Cūr Mārcus sōlus Sextum vincere nōn potest? Quia Sextus validior est.
4. Quōmodo Mārcus sē excūsāre cōnātur? Dīcit 'sē et Titum cum puerō māiōre pugnāvisse.'
5. Quid agit Mārcus in cubiculō suō? Vestem mūtat.
6. Quid Aemilia in solō cōnspicit? Vestīgia Mārcī cōnspicit.
7. Quid tum Iūlius dīcit uxōrī? Iūlius 'porcum intrāvisse' dīcit.
8. Quid Mārcus parentibus suīs ostendit? Mārcus parentibus suīs tabellam ostendit.
9. Quis litterās quae in eā tabulā sunt scrīpsit? Sextus eās litterās scrīpsit.
10. Cūr Iūlius fīlium suum nōn laudat? Iūlius fīliō suō nōn crēdit.