Iānitor dominō epistulam trādit [= dat].
Iūlius signum rumpit; iam signum integrum nōn est.
Mārcus pallidus et tremēns vultum patris legentis aspicit.
Epistula magistrī omnem rem plānam facit.
Iūlius: 'Sextī est haec tabula; num hoc negāre audēs?'
Puer nihil negat, sed omnia fatētur.
Iūlius: 'Indignum est factum tuum. Nōnne tē pudet factī tuī?'
Mārcus, quī paulō ante ob timōrem pallēbat, iam rubet ob pudōrem.
Mārcus: 'Posthāc semper bonus puer erō, hoc vōbīs prōmittō!'
Hodiē Mēdus Mārcum ad lūdum comitārī nōn potuit, nam herī domō fūgit; itaque Mārcus sine comite ambulāvit.
Magister pecūniam quam Iūlius eī dēbet postulat.
Iūlius: 'Magistrō pecūniam solvere nōlō, neque enim is mercēdem meret. Pecūniam meam perdere nōlō.'