1. Ā quō epistula missa est? Ā magistrō Diodōrō missa est epistula.
2. Quōmodo Iūlius epistulam aperit? Signum rumpit.
3. Quid magister scrīpsit dē Mārcō? Magister 'Mārcum discipulum improbum esse' scrīpsit.
4. Cuius nōmen in tabulā īnscrīptum est? Nōmen Sextī īnscrīptum est in tabulā.
5. Quam ob rem rubet Mārcus? Mārcus rubet ob pudōrem: quia eum pudet factī suī.
6. Negatne Mārcus sē malum discipulum fuisse? Puer 'sē malum puerum fuisse' fatētur.
7. Quid Mārcus parentibus prōmittit? Prōmittit 'sē posthāc bonum puerum futūrum esse.'
8. Quō Dāvus puerum dūcit? Dāvus eum in cubiculum eius dūcit.
9. Quārē Iūlius surgit? Epistulam scrīptūrus est.
10. Quid Iūlius magistrō respondēbit? Respondēbit 'sē mercēdem solvere nōlle.'
11. Cūr mercēdem solvere nōn vult? Quia magister mercēdem nōn meruit.