LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XXIV

PENSVM C

1. Cūr Quīntus mīrātur pedēs suōs aspiciēns? Quia pēs dexter māior est quam pēs sinister.

2. Quam ob rem pēs eius aegrōtat? Quia Quīntus dē arbore cecidit.

3. Estne frāctum os crūris? Os frāctum nōn est.

4. Quārē Mārcus forem frangere cōnātur? Ita Mārcus ē cubiculō exīre cōnātur.

5. Quid Syra Quīntō nārrat dē Mārcō? Syra nārrat 'Mārcum in cubiculō inclūsum esse.'

6. Cūr Mārcus rediēns cruentus erat? Quia ā Sextō pulsātus erat.

7. Quārē Mēdus ē vīllā fūgit? Quod amīcam suam vidēre cupīvit.

8. Quid Syra dē cane iānitōris putat? Syra canem lupō ferōciōrem esse putat.

9. Cūr canis Quīntum dīligit? Quia puer canī multa ossa dedit et saepe cum eō lūsit.

10. Cūr Iūlius Mārcum nōn verberāvit? Quia Mārcus iam bis verberātus erat ā magistrō.


Index Pensum 24b Pensum 25a