LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XXV

PENSVM B

Quīntus fābulam dē lupō et agnō audīre nōn vult nec fābulam dē Achille, quī Hectorem interfēcit et corpus eius mortuum post currum suum circum moenia [= mūrōs] Trōiae trāxit.

Labyrinthus est magnum aedificium unde nēmō exīre potest, etsī iānua patet.

Thēseus, quī patrem Mīnōtaurī, taurum album, iam necāverat, Mīnōtaurum ipsum quoque necāre [= interficere] cōnstituit.

Antequam Thēseus, ad pugnam parātus, labyrinthum intrāvit, Ariadna, fīlia rēgis, eī fīlum longum dedit.

Ita Ariadna Thēseō auxilium tulit, nam ille fīlum sequēns exitum labyrinthī repperit.

Post necem Mīnōtaurī Thēseus cum Ariadnā Naxum nāvigāvit atque ibi [= illīc] eam dēseruit [= relīquit].

Ariadna ab altō saxō prōspiciēbat, sed brevī [= mox] nāvis Thēseī ē cōnspectū eius abiit.

Puella misera in lītus dēscendit, ubi hūc et illūc currēns capillum scindēbat, ut faciunt eae quae maerent.

Thēseus post mortem patris multōs annōs Athēnās rēxit.


Index Pensum 25a Pensum 25c