Daedalus exitum labyrinthī invenīre [= reperīre] nōn poterat nec quisquam [= ūllus homō] eum in fugiendō iuvāre poterat.
Quoniam igitur aliae viae clausae erant, vir audāx [= audēns] per āera effugere cōnstituit. Cōnsilium patris fīlium dēlectāvit.
Tum Daedalus ālās cōnfēcit ex pennīs quās cērā iūnxit et in lacertīs fīxit.
Postquam hoc opus perfēcit, Daedalus fīlium suum artem volandī docuit: 'Imitāre mē! Movē ālās sūrsum deorsum hōc modō! Ars volandī haud [= nōn] difficilis est.
Sed antequam hinc ēvolāmus, hoc tē moneō: nōlī volāre in īnfimō āere prope mare nec in summō āere prope sōlem.
Iam sequere mē! Carcerem nostrum relinquimus, līberī sumus!'
Īcarus in summum caelum ascendēns nōn sōlum Graeciam, vērum [= sed] etiam Asiam ac paene tōtum orbem terrārum dēspiciēbat.
Tum vērō id quod pater timuerat accidit [= factum est]: ignis sōlis propinquī cēram mollīvit atque pennās ussit.
Ecce fābula mīrābilis dē puerō temerāriō quī lībertātem quaerēns mortem invēnit.