LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XXVII

PENSVM B

Mēnse Augustō frūmentum metitur, deinde agrī arantur et novum frūmentum seritur.

Agricola quī arat post arātrum ambulat duōs bovēs prae [= ante] sē agēns; arātrum est īnstrūmentum quō agrī arantur.

Agricola quī serit nūllō īnstrūmentō ūtitur et sēmen manū spargit.

Quī metit falce ūtitur.

Agricola est vir cuius negōtium est agrōs colere.

Ex Aegyptō, quae terra fertilis est, magna cōpia frūmentī in Italiam invehitur.

Frūgēs vīneārum sunt ūvae ex quibus vīnum efficitur.

Calor sōlis vīneīs prōdest, frīgus [<> calor] vīneīs nocet.

Iūlius in praediō suō Albānō nōn labōrat, sed quiēscit.

Rūs quiētum et amoenum [= pulchrum] eum dēlectat.

Colōnus aliēnōs agrōs prō dominō absentī colit.

Pāstor est vir quī pecus pāscit et cūrat.

Cūra pecoris magnum negōtium est, nōn ōtium, ut pigrī pāstōrēs exīstimant [= cēnsent].

Pāstōrēs nōn tam industriē labōrant quam agricolae.

Pāstōris officium est cūrāre nē ovēs aberrent nēve [= et nē] ā lupō rapiantur.


Index Pensum 27a Pensum 27c