LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XXVII

PENSVM C

1. Quid est negōtium agricolae? Negōtium agricolae est agrōs colere.

2. Quandō frūmentum metitur? Mēnse Augustō.

3. Num arātor ipse arātrum trahit? Nōn arātor ipse, sed bovēs arātrum trahunt.

4. Quid est pābulum pecoris? Pābulum pecoris est herba.

5. Unde frūmentum in Italiam invehitur? Ex Āfricā invehitur frūmentum.

6. Quae regiō Āfricae fertilissima est? Aegyptus est regiō Āfricae fertilissima.

7. Cūr necesse est agrōs rigāre? Quia solum nimis siccum est.

8. Quae sunt frūgēs vīneārum? Frūgēs vīneārum sunt ūvae.

9. Num Iūlius ipse in agrīs labōrat? Iūliō necesse nōn est in agrīs labōrāre.

10. Omnēsne colōnī mercēdem solvērunt? Ūnus colōnus mercēdem nōndum solvit.

11. Quot sēstertiōs colōnus Iūliō dēbet? Octingentōs.

12. Num uxor colōnī officium suum neglegit? Uxor eius officium suum nōn neglegit; gravida est.

13. Quid est officium pāstōris? Officium eius est ovēs pāscere.

14. Estne Iūlius dominus inhūmānus? Iūlius dominus sevērus est, nec vērō inhūmānus.


Index Pensum 27b Pensum 28a