1. Fretum Siculum quid est? Est fretum angustum, quod Siciliam ab Italiā disiungit.
2. Ubi nātus est Chrīstus? In oppidō Bethlehem.
3. Quid Iaīrus Chrīstum rogāvit? Chrīstum rogāvit, ut fīliam suam mortuam suscitāret.
4. Quae perīcula nautīs impendent? Tempestātēs, saxa, praedōnēs sunt perīcula quae nautīs impendent.
5. Cūr nautae praedōnēs maritimōs metuunt? Praedōnēs nāvēs persequuntur, ut mercēs et pecūniam rapiant.
6. Quālī dominō Mēdus in Italiā serviēbat? Mēdus dominō sevērō serviēbat.
7. Quārē Mēdus ā dominō suō fūgit? Quia in patriam suam revertī cupīvit cum amīcā suā.
8. Num Lȳdia laetō animō Rōmā profecta est? Lȳdia trīstī animō profecta est, quia amīcās suās relīquit.
9. Quōmodo Mēdus eī persuāsit ut sēcum venīret? Mēdus eī dōnō pulcherrimō persuāsit.
10. Cūr Mēdus nescit quid respondeat? Quia pecūniā dominī suī ānulum ēmit.
11. Quem Mēdus accēdere videt? Mercātōrem videt.
12. Tūne in Graeciā vīvere māvīs quam in patriā tuā? Mālō in patriā meā vīvere.