LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XXIX

PENSVM B

Orpheus, fidicen nōbilis, tam pulchrē canēbat ut ferae appropinquārent [= prope venīrent] ac fluviī rapidī cōnsisterent.

Etiam ad Īnferōs dēscendit, ut inde [= illinc] uxōrem suam redūceret. Nēmō tam ignārus est ut Orpheum ignōret. Arīōn quoque omnibus nōtus est.

Cum ille magnās dīvitiās sēcum in nāve habēret, nautae pauperēs hominī dīvitī invidēbant eumque necāre cōnstituērunt.

Arīōn, cum vītam suam in perīculō esse sentīret, pecūniam nautīs dōnāvit [= dedit] eōsque ōrāvit ut sibi parcerent.

Precibus permōtī nautae eī permīsērunt ut ante mortem carmen caneret.

Hōc factō Arīōn in mare dēsiluit; sed delphīnus eum in dorsō sedentem ad lītus vēxit.

Ita ille servātus est, cum iam salūtem dēspērāret.

Nautae, cum Arīonem appārēre [= in cōnspectum venīre] vidērent, prōtinus [= statim] maleficium suum cōnfessī sunt.


Index Pensum 29a Pensum 29c