1. Quōmodo mercātōrēs lucrum faciunt? Lucrum faciunt mercēs emendō et māiōre pretiō vēndendō.
2. Cūr mercātor Rōmānus trīstis est? Quia mercēs eius ēiectae sunt.
3. Quārē mercēs ēiectae sunt? Mercēs ēiectae sunt, nē nāvis mergerētur.
4. Quid mercātor deōs precātur? Deōs precātur ut mercēs sibi reddant.
5. Quārē ad Īnferōs dēscendit Orpheus? Ut uxōrem suam inde redūceret.
6. Num nautae Arīonem gladiīs interfēcērunt? Nōn ita, sed imperāvērunt ut in mare dēsilīret.
7. Quōmodo Arīōn servātus est? Delphīnus eum ad lītus vēxit.
8. Quid nōs monet haec fābula? Fābula nōs monet nē umquam salūtem dēspērēmus.
9. Cūr Polycratēs ānulum suum abiēcit? Quia sē nimis fēlīcem exīstimābat.
10. Ubi ānulus eius inventus est? In ventre piscis.