1. Quis est Quīntus? Quīntus est fīlius Iūliī.
2. Quī sunt Mēdus et Dāvus? Mēdus et Dāvus servī Iūliī sunt.
3. Mārcusne quoque servus Iūliī est? Mārcus nōn servus, sed fīlius Iūliī est.
4. Cuius fīlia est Iūlia? Iūlia est fīlia Iūliī.
5. Quot līberī sunt in familiā Iūliī? In familiā Iūliī trēs līberī sunt .
6. Quot servī in familiā sunt? Centum servī sunt in familiā.
7. Num Syra domina est? Syra domina nōn est, sed ancilla.
8. Quae est domina ancillārum? Domina ancillārum est Aemilia.
9. Estne Cornēlius vir Graecus? Cornēlius vir Graecus nōn est.
10. Num 'puella' vocābulum masculīnum est? 'Puella' vocābulum fēminīnum est, nōn masculīnum.