Iūlius Cornēlium et Orontem, amīcōs et hospitēs suōs, cum uxōribus ad cēnam vocāvit.
Cum hospitēs veniunt, Iūlius in balneō lavātur. Aemilia eōs salvēre iubet [= salūtat] et marītum suum tardum excūsat.
Cornēlius ad vīllam suam reversus ōtiō fruitur.
Orontēs, quī ex longō itinere revertit, vītam rūsticam nōn iūcundam, sed molestam esse cēnset.
Hospitēs in ātriō exspectant, dum cibus coquitur.
Servus quī in culīnā cibum coquit, cocus appellātur.
In triclīniō sunt trēs lectī: lectus summus, medius, īmus; in singulīs lectīs singulī aut bīnī aut ternī convīvae accubant.
Rōmānī in lectīs cubantēs cēnant.
Tandem puer 'cēnam parātam esse' nūntiat.
In mēnsā sunt vāsa et pōcula ex argentō facta.
Cibus omnibus placet, māximē autem carō laudātur.
Ministrī [= servī] vīnum in pōcula fundunt.
Orontēs vīnum merum pōtat [= bibit], cēterī convīvae aquam vīnō miscent.
Sine cibō homō diū vīvere potest, sine aquā paulisper tantum.
Famēs mala rēs est, sed multō pēior est sitis.
Ex malīs minimum ēligere oportet.