In hīs exemplīs syllabae quae dēsunt addendae sunt: Mercēs ad diem solvenda est.
Quī fūrtum fēcit pūniendus est.
Quidquid dux imperāvit mīlitibus faciendum est.
Quid magis optandum est quam vīta beāta? Ē malīs minimum ēligendum est.
In perīculīs dēspērandum nōn est.
Pater dīcit 'fīlium pūniendum esse, nōn laudandum.'
Verba: tangere, tetigisse, tāctum;
accipere, accēpisse, acceptum;
auferre, abstulisse, ablātum;
statuere, statuisse, statūtum;
intellegere, intellēxisse, intellēctum;
bibere, bibisse;
audēre, ausum esse.
In exemplīs quae sequuntur vocābula addenda sunt.