1. Cūr Pompēius classī Rōmānae praepositus est? Quia dux ēgregius erat.
2. Cūr amīcī nostrī ab alterā nāve fugiunt? Eam nāvem praedōnum esse putant.
3. Utrum ventus secundus an adversus est? Ventus secundus est.
4. Quantum gubernātor pīrātīs offerre potest? Decem mīlia sēstertium.
5. Num ipse tantum pecūniae possidet? Quod ipse nōn possidet amīcī prō eō solvent.
6. Quandō vērus amīcus cognōscitur? In rēbus adversīs cognōscitur vērus amīcus.
7. Quōmodo Mēdus servus factus est? Cum pecūniam mūtuam reddere nōn posset, servus factus est.
8. Cūr Mēdus adhūc nihil nārrāvit dē eā rē? Nē quis eum glōriōsum exīstimāret.
9. Suntne praedōnēs quī eōs persequuntur? Nōn praedōnēs, sed nāvēs longae Rōmānae sunt.
10. Cūr Mēdus etiamnunc perterritus est? Mēdus timet nē ā mīlitibus capiātur.
11. Quō nāvēs longae cursum flectunt? Nāvēs longae ad orientem cursum flectunt.