1. Quae arma gerunt auxilia? Arma leviōra, ut arcūs sagittāsque, gerunt.
2. Quid est signum legiōnis? Signum legiōnis est aquila argentea.
3. Quōmodo mīlitēs in aciem īnstruuntur? In trēs ōrdinēs īnstruuntur.
4. Ad quod studium pater Aemilium hortābātur? Pater eum ad studium litterārum hortābātur.
5. Quō Aemilius adulēscēns missus est? In Germāniam ad exercitum missus est.
6. Cūr Aemilius epistulās legēns permovētur? Quia patriam et amīcōs suōs dēsīderat.
7. Quamobrem ipse paucās epistulās scrīpsit? Quia paulum eī ōtium fuit ad epistulās scrībendās.
8. Quī nūntius nocte in castra allātus est? 'Magnum numerum hostium ad castra prōgredī'.
9. Cūr hostēs castra Rōmāna nōn expugnāvērunt? Quia Rōmānī castra sua bene dēfendērunt.
10. Num Tibullus vītam mīlitārem laudat? Tibullus vītam mīlitārem ōderat.