1. Quid Rōmānī in amphitheātrō spectant? Cursūs equōrum spectant.
2. Quid Fabia in theātrō spectāvit? Fabia cōmoediam Plautī spectāvit.
3. Quis fuit Ovidius? Ovidius fuit poēta Rōmānus.
4. Quārē Ovidius in circum vēnerat? Vēnerat, ut cum amīcā suā sedēret.
5. Quae carmina recitat Iūlius? Iūlius carmina Catullī recitat.
6. Cūr ocellī Lesbiae turgidī rubēbant? Puella lūgēbat, quod passer eius mortuus erat.
7. Cūr poēta Lesbiam et amābat et ōderat? Quia Lesbia īnfīda erat.
8. Num sacculus Catullī plēnus erat nummōrum? Sacculus eius vacuus erat - sīve plēnus arāneārum!
9. Quid scrīpsit Mārtiālis? Epigrammata scrīpsit.
10. Cūr librōs suōs nōn mīsit Pontiliānō? Nē Pontiliānus suōs librōs mitteret Mārtiālī!
11. Tūne Cinnam bonum poētam fuisse putās? Putō eum malum poētam fuisse.
12. Cūr Laecāniae dentēs niveī erant? Quia dentēs eius ēmptī erant.
13. Ex quibus syllabīs cōnstat pēs dactylus? Dactylus cōnstat ē syllabā longā et duābus brevibus.
14. Ex quibus pedibus cōnstat hexameter? Ex quīnque dactylīs et ūnō spondēō.