LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XXXV

PENSVM B

Nōmen est pars ōrātiōnis quae corpus aut rem significat.

'Aemilia' et 'Iūlia' nōmina propria sunt, 'māter' et 'fīlia' sunt nōmina appellātīva.

Cāsūs nōminum sunt nōminātīvus, genetīvus, cēt.

Gradūs comparātiōnis sunt trēs: positīvus, comparātīvus, superlātīvus.

Adiectīva quae comparantur quālitātem aut quantitātem significant.

'Amāre' est verbum prīmae coniugātiōnis.

Interiectiō mentis affectum, ut laetitiam vel dolōrem, significat.

Īra est affectus eius quī īrātus est.

Frātrēs geminī tam similēs sunt quam ōva.

Synōnyma (vocābula quae idem ferē significant): plānum facere et explānāre, fortasse et forsitan, ideō et proptereā, citrā et cis, ecce et ēn.

Contrāria (vocābula quae rēs contrāriās significant): commūnis et proprius, addere et dēmere.


Index Pensum 35a Pensum 35c