LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM XXXV

PENSVM C

1. Quae sunt partēs ōrātiōnis? Nōmen, prōnōmen, verbum, adverbium, coniūnctiō, praepositiō, interiectiō.

2. Estne 'discipulus' nōmen proprium? Nōmen appellātīvum est.

3. Cāsūs nōminum quī sunt? Nōminātīvus, accūsātīvus, genetīvus, datīvus, ablātīvus, vocātīvus.

4. Quī sunt gradūs comparātiōnis? Positīvus, comparātīvus, superlātīvus.

5. Prōnōmen quid est? Pars ōrātiōnis quae prō nōmine pōnitur.

6. Quot sunt coniugātiōnēs verbōrum? Quattuor.

7. Num 'intus' et 'forīs' adverbia temporis sunt? Nōn adverbia temporis, sed locī sunt.

8. Cui cāsuī iungitur 'inter' praepositiō? 'Inter' casuī accūsātīvō iungitur.

9. Quae praepositiōnēs ablātīvō iunguntur? Praepositiōnēs 'ab/ā, cum, dē, ex/ē, prae, prō, sine, cōram' iunguntur ablātīvō.

10. Quibus cāsibus iungitur 'in' praepositiō? Ablātīvō aut accūsātīvō iungitur 'in'.

11. Interiectiō quid significat? Interiectiō mentis affectum significat.


Index Pensum 35b