LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM IV

PENSVM B

In sacculō Iūliī pecūnia est.

Iūlius pecūniam suam numerat : 'Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque, sex, septem, octō, novem, decem.'

In sacculō nōn centum, sed tantum decem nummī sunt.

Dāvus dominum salūtat : 'Salvē, domine!'

Iūlius imperat: 'Pōne sacculum tuum in mēnsā!'

Dāvus sacculum suum in mēnsā pōnit.

Sacculus Dāvī vacuus est, in sacculō eius [: Dāvī] nūlla pecūnia est.

Dāvus sacculum suum sūmit et discēdit.

Iūlius: 'Mēde! Venī!' Mēdus nōn venit, quia is [: Mēdus] pecūniam Iūliī habet.

Iūlius baculum, quod in mēnsā est, sūmit et discēdit.

Dominus imperat, bonus servus pāret.


Index Pensum 4a Pensum 4c