LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM IV

PENSVM C

1. Quot nummī sunt in sacculō Iūliī? In sacculō eius sunt decem nummī.

2. Adestne Dāvus in scaenā prīmā? In scaenā prīmā Dāvus nōn adest, sed abest.

3. Quis Dāvum vocat? Mēdus Dāvum vocat.

4. Suntne nummī Iūliī in sacculō Dāvī? Nummī Iūliī nōn sunt in sacculō Dāvī.

5. Quid Iūlius pōnit in sacculō Dāvī? Iūlius ūnum nummum in sacculō Dāvī pōnit .

6. Quot nummī iam in sacculō Iūliī sunt? Iam novem nummī sunt in sacculō Iūliī.

7. Estne vacuus sacculus Mēdī? Nōn est, in sacculō Mēdī sunt nummī Iūliī.

8. Cūr Mēdus discēdit? Mēdus discēdit, quia is pecūniam Iūliī in sacculō suō habet.

9. Quem Iūlius vocat? Iūlius Mēdum vocat.

10. Cūr Mēdus Iūlium nōn audit? Mēdus eum nōn audit, quia abest.


Index Pensum 4b Pensum 5a