LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM VI

PENSVM B

Ōstia nōn procul ā Rōmā, sed prope Rōmam est.

Unde venit Iūlius? Tūsculō venit et ad vīllam it. Duo servī eum portant.

Syrus et Lēander, quī post lectīcam ambulant, duōs saccōs portant.

Saccus Syrī nōn tam magnus est quam saccus quī ā Lēandrō portātur, itaque Syrus nōn tam fessus est quam Lēander.

Mēdus apud dominum nōn est, nam Mēdus dominum īrātum timet.

Mēdus servus malus [= improbus] est; itaque Mēdus et Iūlius nōn amīcī, sed inimīcī sunt.

Via Latīna, quae est inter Rōmam et Capuam, nōn tam longa est quam via Appia.

Quō ambulat Mēdus? Is Rōmam ambulat, nam amīca eius Rōmae habitat.

Cornēlius autem [= sed C.] Rōmā Tūsculum it.

Tūsculum est ante eum, post eum est Rōma.

Cornēlius equō vehitur, is nōn ambulat.

Iūlius et Cornēlius ad vīllās suās eunt.


Index Pensum 6a Pensum 6c