1. Ambulatne Iūlius? Iūlius nōn ambulat, lectīcā vehitur.
2. Quī Iūlium portant? Dāvus et Ursus Iūlium portant.
3. Quid portant Syrus et Lēander? Syrus et Lēander saccōs portant.
4. Unde venit Iūlius et quō it? Iūlius Tūsculō venit et ad vīllam suam it.
5. Quō it Mēdus? Mēdus Rōmam it.
6. Etiamne Cornēlius Tūsculō Rōmam it? Cornēlius nōn Tūsculō Rōmam, sed Rōmā Tūsculum it.
7. Ubi habitat Cornēlius? Cornēlius Tūsculī habitat.
8. Cūr Mēdus laetus est? Mēdus laetus est, quia Rōmae amīcam habet.
9. Quae est Lȳdia? Lȳdia est amīca Mēdī.
10. Quid habet Mēdus in sacculō suō? In sacculō suō Mēdus nummōs dominī habet.
11. Suntne amīcī Iūlius et Mēdus? Iūlius et Mēdus nōn amīcī, sed inimīcī sunt.
12. Num 'portat' verbum passīvum est? 'Portat' nōn est verbum passīvum, sed āctivum.