LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM VII

PENSVM B

Iūlius ad vīllam advenit.

Ōstiārius ōstium aperit et post eum claudit.

Saccī nōn vacuī, sed plēnī sunt.

Iūlius: 'Vidēte, puerī: Hic saccus plēnus mālōrum est. Ecce mālum tuum, Mārce.'

Iūlius Mārcō mālum dat.

Iūlius fīliīs nōn sōlum māla, sed etiam pira dat.

Iam puerī et māla et pira habent, sed servī neque māla neque pira habent.

Dominus servōs ad sē vocat et iīs quoque māla et pira dat.

Aemilia ad Iūlium adit et eī ōsculum dat.

Iūlia abest. Puerī nōn ambulant, sed currunt in hortum.

Illīc [: in hortō] Iūlia nōn est, ea in cubiculō suō est.

Iūlia nōn rīdet, sed lacrimat : in oculīs eius sunt lacrimae.

Dēlia: 'In ātriō pater tuus tē exspectat, Iūlia.'

Iūlia ē [= ex] cubiculō exit, ad Iūlium currit et eī [: Iūliō] ōsculum dat.

Iūlia rosam ante Iūlium tenet.

Iūlia: 'Nōnne haec rosa fōrmōsa [= pulchra] est?'


Index Pensum 7a Pensum 7c