Quis est Albīnus? Est tabernārius quī ōrnāmenta vēndit.
Quae ōrnāmenta? Ōrnāmenta quae Albīnus vēndit sunt gemmae et margarītae.
Quid emit Mēdus? Ōrnāmentum emit.
Quod ōrnāmentum? Ōrnāmentum quod Mēdus emit est ānulus cuius pretium est HS C.
Digitus in quō ānulus pōnitur est digitus quārtus.
Hic servus Mēdus, ille Dāvus est.
Lȳdia hunc servum amat, nōn illum.
Lȳdia amīca huius servī est, nōn illīus.
Lȳdia huic servō ōsculum dat, nōn illī.
Lȳdia ab hōc servō amātur, nōn ab illō.
Hoc oppidum est Tūsculum, illud est Brundisium.
Cornēlius in hōc oppidō habitat, nōn in illō.
Viae huius oppidī parvae sunt.