LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

FAMILIA ROMANA

CAPITVLVM IX

PENSVM C

1. Num pāstor sōlus in campō est? Pāstor nōn sōlus est, canis et ovēs apud eum sunt.

2. Quot ovēs habet pāstor? Pāstor centum ovēs habet.

3. Ā quō canis cibum accipit? Canis cibum accipit ā pāstōre.

4. Suntne montēs prope pāstōrem? Montēs nōn prope pāstōrem, sed procul ā pāstōre sunt.

5. Ubi sunt vallēs? Vallēs sunt inter montēs.

6. Quid est collis? Collis est parvus mōns.

7. Quō it pāstor? Pāstor ad arborem it.

8. Cūr pāstor umbram petit? Umbram petit, quia sōl lūcet.

9. Quō it ovis nigra? Ovis nigra in silvam it.

10. Quid ovis in terrā videt? Ovis vestīgia lupī videt in terrā.

11. Cūr lupus ovem nigram nōn ēst? Quia canis accurrit et lupum petit.


Index Pensum 9b Pensum 10a