Cum rēx Tarquinius Rōmā expulsus esset, duo cōnsulēs populō Rōmānō praefectī [= praepositī] sunt.
Cōnsul Rōmānus aedem [= templum] Iovis sacrāvit.
Domitiānus illam aedem incendiō [= igne] absūmptam restituit [= refēcit]. Tēctum aurō splendet, columnae ē marmore factae sunt.
In templō Iūnōnis Monētae, quod locātum [= positum] est in summā Arce, nummī efficiuntur ex aurō et argentō et aere. Arx fīrmīs [= validīs] mūrīs mūnītur.
In aede Vestae, quae fōrmam rotundam habet, ignis aeternus ārdet quī numquam exstinguitur.
In campō Mārtiō est āra Pācis, ubi sacerdōtēs et Vestālēs anniversārium sacrificium faciunt.
Augustus templum Mārtis Ultōris aedificāvit postquam necem Caesaris ultus est.
Hadriānus pontem Aelium in Tiberī fēcit.
Titus Iūdaeōs superāvit [= vīcit] et rēs sacrās, ut tubās argenteās et candēlābrum aureum, iīs adēmit.
In summā Sacrā viā senātus populusque Rōmānus Dīvō Titō arcum dēdicāvit [= cōnsecrāvit].
Porticus est ōrdō columnārum tēctus.
Mausōlēum dīcitur amplum [= magnum] monumentum in quō ossa servantur.
Aqua Appia est aquae ductus veterrimus, quī in urbem inductus est ab Appiō Claudiō.
Cūria est aedificium quō senātus convenit.
Casa est parva domus pauper; rēgia domus rēgis est.
Pecudēs sunt bēstiae quibus agricola ūtitur.
Locus celeber est quō multī conveniunt.
Is cui mēns sāna nōn est īnsānus esse dīcitur. Aedificium quod stāre nōn potest collābitur.
Cicerō est ōrātor Rōmānus praeclārus [= clārissimus].
Synōnyma: imāgō et simulācrum; māter et genetrīx; dīvus et dīvīnus;
clārus et illūstris; internus et interior; superesse et restāre;
operīre et tegere; prōicere et praecipitāre; sacrāre et cōnsecrāre;
aedificāre et exstruere; accidere et ēvenīre; ūrere et cremāre;
accendere et incendere; deō prōmittere et vovēre; glōriōsē dīcere et glōriārī;
intrāre et inīre; eōdem locō et ibīdem.
Contrāria: puppis et prōra; discordia et concordia; plēbēiī et patriciī; bona valētūdō et morbus; exstruere et dēstruere; dare et adimere.