1. Num hominēs pauperēs in Palātiō habitant?Immō vērō dīvitissimī hominēs in Palātiō habitant.
2. Quis templum Iovis Capitōlīnī aedificāvit?Hoc templum aedificāvit L. Tarquinius Superbus.
3. Templumne Iovis ā rēge dēdicātum est?Nōn ā rēge, sed ā cōnsule Rōmānō dēdicātum est.
4. Quid facit imperātor post triumphum?Post triumphum imperātor Capitōlium ascendit.
5. Quid significat ignis Vestae?Ignis Vestae significat Rōmam urbem aeternam esse.
6. Quid est negōtium sacerdōtum?Sacerdōtum negōtium est rēs dīvīnās cūrāre.
7. Quot senātōrēs in senātū Rōmānō sunt?Sescentī senātōrēs sunt in senātū Rōmānō.
8. Quis fuit M. Tullius Cicerō?Cicerō fuit ōrātor Rōmānus illūstrissimus.
9. Ubi C. Iūlius Caesar necātus est?Caesar in cūriā Pompēiā ad pedēs statuae Pompēiī necātus est.
10. Cūr Caesar Dīvus Iūlius appellātur?'Dīvus' appellātur quia post mortem in deōrum numerō habētur.
11. Ubi templum Dīvī Iūliī aedificātum est?Aedificātum est eō locō ubi corpus Caesaris cremātum erat.
12. Quārē Augustus Mārtem 'Ultōrem' appellābat?Quia Mārtem necem Caesaris ultum esse putābat.
13. Quandō Augustus Iānum clausit?Iānum clausit postquam M. Antōnium vīcit et ubīque pācem fēcit.
14. Quamobrem Nerō urbem incendisse putābātur?Quia vetera aedificia contemnēbat et pulchritūdine flammārum dēlectātus est.
15. Cūr domus Nerōnis 'aurea' vocābātur?Quia aurō splendēbat.
16. Quid aedificātum est in locō domūs aureae?Ibi thermae Titī et Trāiānī aedificātae sunt.
17. Quam gentem Titus in oriente superāvit?Titus Iūdaeōs vīcit.
18. Ubi mausōlēum Hadriānī situm est?Mausōlēum Hadriānī trāns Tiberim situm est.