LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XXXVII

PENSVM B

Rēx Faunus quondam [= ōlim] Euandrō, quī profugus [= fugiēns] in Italiam vēnerat, arva colenda dedit.

Post Faunum Latīnus rēgnum accēpit; cuius fīlius in prīmā iuventūte mortuus est. Latīnō rēgnante pāx diūturna [< diū] fuit.

Graecī nōn vī, sed dolō Trōiam intrāvērunt: equum ligneum fabricāvērunt [= cōnfēcērunt] et armātīs complēvērunt.

Trōiānī, quī Graecōs in patriam suam āvectōs esse putābant, castra dēserta īnspiciēbant et mōlem equī mīrābantur.

Lāocoōn equum ligneum, ut dōnum suspectum, hastā laesit, sed hasta in fīrmō rōbore [= lignō] stetit nec ad mīlitēs occultōs [= latentēs] penetrāvit.

Dum Lāocoōn taurum immolat, duo anguēs eum corripiunt [= celeriter rapiunt] et corpus eius amplectuntur [= complectuntur], neque ille sē explicāre potest.

Trōiānī, novō pavōre perturbātī, conclāmant [= simul clāmant] 'equum dōnum esse Minervae, deae Trōiānīs benignae.'

Equus in urbem trahitur fūnibus, dum templa velut fēstō diē fronde [= foliīs] ōrnantur.

Equō patefactō [= apertō] Graecī per fūnem dēmissum ad terram lābuntur.

Aenēās in somnō Hectorem saucium [= vulnerātum] vīdit, quī sordidam barbam et crīnēs [= capillōs] cruentōs gerēbat et Aenēae suāsit ut ex urbe flagrantī [= ārdentī] fugeret.

Hōc somniō perturbātus Aenēās āmēns [= sine mente] arma capit et iuvenēs ad pugnam incitat. Iī strictīs gladiīs per hostēs vādunt [= eunt].

Cassandra, quae fātum praedīcere poterat, crīnibus passīs ā templō trahēbātur oculōs ad caelum ērigēns [= tollēns], nam tenerae manūs vinculīs tenēbantur.

Trōiānī hanc speciem ferre nōn poterant et undique [= ex omnibus partibus] in mediōs hostēs ruēbant [= sē praecipitābant].

Ad aedēs [= domum] Priamī ācerrimē pugnābātur. Trōiānī altās turrēs et culmina domōrum dēstruēbant et laterēs trabēsque in hostēs coniciēbant [= iaciēbant]. Frāctīs cardinibus forēs concidunt [= collābuntur].

Rēx Priamus manibus īnfīrmīs [= invalidīs] arma capit, sed Hecuba 'Iam nōn tēlīs egēmus ' inquit, 'sed auxiliō deōrum. Hūc tandem concēde!'

Cum Polītēs cōram patre trucīdātus [= obtruncātus] esset, Priamus tēlum [= pīlum] in Pyrrhum coniēcit, quod nēquīquam [= frūstrā] in clipeō eius haesit.

Pyrrhus comam [= capillum] rēgis prehendēns ēnsem in latere eius dēfīxit. Hoc vidēns Aenēās horrōre perfūsus est.

Anchīsēs fīlium et nepōtem in fugā comitārī recūsāvit [= nōluit].

Tum lūmen [= lūx] in capite Iūlī appāruit atque simul cum hōc prōdigiō māximus fragor [= strepitus] caelestis audītus est.

Aenēās patrem ex urbe portāvit nec hoc onus fīliō grave fuit.

In convīviō famulī [= servī] cum dominīs nōn discumbunt [= accumbunt]. In manū senis gladius inūtilis est.

Quī invocat deōs caelestēs [< caelum], manūs ad caelum tendit [= extendit]. Caelō serēnō nōn tonat [= tonitrus fit].

Manibus cruentīs sacra tangere fās nōn est. Nihil ēvenit sine nūmine [= voluntāte] deōrum.

Quae lūget ululāre aut gemere solet; ululātū et gemitū [< gemere] significātur lūctus.

Synōnyma: fīlius et nātus; scelestus et scelerātus; summus et suprēmus;

timidus et pavidus; fertilis et ūber; splendēre et fulgēre;

exstinguere et restinguere ; ubi et quā.

Contrāria: dextra et laeva ; servīre et dominārī .


Index Pensum 37a Pensum 37c