LINGVA LATINA PER SE ILUSTRTA

Hans Henning Ørberg

ROMA AETERNA

CAPITVLVM XXXVII

PENSVM C

1. Aborīginēs quī fuērunt?Aborīginēs prīmī Italiae incolae fuērunt.

2. Quis fuit Latīnus?Latīnus fuit rēx Latiī antīquus.

3. Quōmodo Graecī in urbem Trōiam penetrāvērunt?In equō ligneō in urbem penetrāvērunt.

4. Quid fēcit Lāocoōn et quid eī accidit?Hastam in equum ligneum mīsit et ab anguibus necātus est.

5. Cuius fīlius erat Aenēās?Aenēās erat fīlius Anchīsae et Veneris.

6. Quid Aenēās in somnō vīdit?Hectorem vīdit.

7. Ubi rēx Priamus interfectus est?Rēx ante āram interfectus est.

8. Cūr Aenēae redeuntī nēmō nocuit?Quia māter Venus eum tuēbātur.

9. Num Anchīsēs statim fīlium comitātus est?Anchīsēs prīmō ex patriā fugere recūsāvit.

10. Cum quibus Aenēās ex urbe aufūgit?Aenēās cum patre et fīliō et uxōre aufūgit.

11. Quārē Creūsa marītum sequī nōn potuit?Quia Aenēās ē nōtā viā aberrāvit.

12. Quid Aenēās in urbem reversus vīdit?Vīdit urbem ā Graecīs captam et incēnsam.

13. Quid Creūsa Aenēae abeuntī prōmīsit?Creūsa eī rēgnum et novam coniugem prōmīsit.

14. Quō sociī Aenēae convēnērunt?Extrā urbem ad tumulum templumque Cereris.


Index Pensum 37b Pensum 38a